- DIRECTARII
- DIRECTARIIdicti qui in alienas aedes dirigebant, furandigratiâ. Glossae, Directarius ὁ εἰς τὰς ἀλλοτρίας ἕνεκεν τȏυ κλέψαι εἰσερχόμενος οἰκίας, quae interpretatio ab Ulpian est, qui l. 9. de Offic. Proc. Directarios ita exposuit. In iisdem Glossis, derectarii, exponuntur εἰςπηδισιῶντες et εἰςπηδηταὶ et θυρεπανοῖκται. Dirigere nempe absolute positum est in medium procedere. Vopisc. in Probo, Occisi sunt praeterea multi (leones) qui dirigere nolebant, sagittis. Tertullian. in Scorpiaco, Nam et rursus ad Apostolos dirigit. Sic apud Appul. in aspectum dirigere. Nec multo secus apud Manil. l. 1.In cuius caudam contento dirigit arcuMixtus equo, volucrem missurus iamqueve sagittam.Idem alibi,Cancer in adversum capricorni dirigit astrum,Vide Salmas. ad l. cit. Vopisc. et infra Haspatici. Proprie vero διχοτομεῖν, in duas rectas et aequales partes semdere, ac dissecare. Plaut. in Curcul. Act. 3. v. 54. Clypeatus elephantum ubi machaerâ dissicit. Titinn. apud Nonium, pernam totam dirigit etc. Unde Festi abbreviator, dirigere apud Plaut. invenitur pro discindere. Hinc itaque potius Directarii dicti, qui fores effringerent ac dirigerent: Διρεκτάρισι Basilio in Ep. usque eos cum latronibus iungit. Idem ad Solin. p. 1191.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.